- CALYDON
- CALYDONAetolorum civitas primaria, regia Oenei patris Meleagri, distans a mari septem millium quingentorum passuum spatiô, Evenô fluviô interfluente divisa. Ovid. Met. l. 9. Fab. 2.Et Meleagream maculatus sanguine NessiEvenos Calydona secat. ------Idem, Met. l. 8. v. 525.Alta iacet Calydon, lugent iuvenesque senesque.Idem, l. 3. Amor. Eleg. 6. v. 37.Nec tanti Calydon, nec tota Aetolia tanti.Inde Calydonius, ut Calydonius amnus apud Ovid. l. 2. Met. v. 2. Item Calydonis: Plangunt ora simul matres Calydonides, apud eundem, l. 8. Met. v. 527. Inde regie Calydonia, quae olim Aeolus dicebatur. Thucyd. l. 3. Hîc Diana Laphria colebatur olim. Nunc parvi momenti urbs est, in provinc. parva Graecia. Baudrand. Addo, quod hinc Patras, cui urbi e regione Calydon olim opposita, iam exiguus vicus est, nomine Calata vel Galata, statuam Bacchi coguomin. Calydomi, allatam, ibique Templum ei exstructum, legimus apud Iac. Sponium Itinerar. Graeciae Part. 2. p. 14.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.